Excerpt: ...rostra tuba! quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, expletast annis ista querela suis; alitis in rarae miserum deuertere funus: magna, sed antiquast causa doloris Itys. omnes, quae liquido libratis in aere cursus, tu tamen ante alios, turtur amice, dole! plena fuit uobis omni concordia uita, et stetit ad finem longa tenaxque fides: quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid uox mutandis ingeniosa sonis, ...
Read More
Excerpt: ...rostra tuba! quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, expletast annis ista querela suis; alitis in rarae miserum deuertere funus: magna, sed antiquast causa doloris Itys. omnes, quae liquido libratis in aere cursus, tu tamen ante alios, turtur amice, dole! plena fuit uobis omni concordia uita, et stetit ad finem longa tenaxque fides: quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid uox mutandis ingeniosa sonis, quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? infelix, auium gloria, nempe iaces! tu poteras fragilis pinnis hebetare smaragdos tincta gerens rubro Punica rostra croco. non fuit in terris uocum simulantior ales: reddebas blaeso tam bene uerba sono! raptus es inuidia; non tu fera bella mouebas; garrulus et placidae pacis amator eras. ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt, forsitan et fiant inde frequenter anus. plenus eras minimo nec prae sermonis amore in multos poteras ora uacare cibos;253 nux erat esca tibi causaeque papauera somni. pellebatque sitim simplicis umor aquae. uiuit edax uultur ducensque per aera gyros miluus et pluuiae graculus auctor aquae; uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae, illa quidem saeclis uix moritura nouem; occidit illa loquax humanae uocis imago, psittacus, extremo munus ab orbe datum! optima prima fere manibus rapiuntur auaris, inplentur numeris deteriora suis: tristia Phylacidae Thersites funera uidit, iamque cinis uiuis fratribus Hector erat. quid referam timidae pro te pia uota puellae, uota procelloso per mare rapta Noto? septima lux uenit non exhibitura sequentem (et stabat uacuo iam tibi Parca colo), nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato: clamauit moriens lingua 'Corinna, uale!' colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, udaque perpetuo gramine terra uiret: sique fides dubiis, uolucrum locus ille piarum dicitur, obscenae quo prohibentur aues; illic innocui late pascuntur olores et uiuax...
Read Less
Choose your shipping method in Checkout. Costs may vary based on destination.
Seller's Description:
PLEASE NOTE, WE DO NOT SHIP TO DENMARK. New Book. Shipped from UK in 4 to 14 days. Established seller since 2000. Please note we cannot offer an expedited shipping service from the UK.
Choose your shipping method in Checkout. Costs may vary based on destination.
Seller's Description:
PLEASE NOTE, WE DO NOT SHIP TO DENMARK. New Book. Shipped from UK in 4 to 14 days. Established seller since 2000. Please note we cannot offer an expedited shipping service from the UK.